Ok

By continuing your visit to this site, you accept the use of cookies. These ensure the smooth running of our services. Learn more.

2019.12.24

NATIVITAS DOMINI MMXIX

NATIVITATE,NATIVIDAD,NOEL,XMAS,ROMA,JESUS,

Factum est in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto, ut de- scriberetur universus orbis. Hæc descriptio prima facta est præside Syriæ Quirino. et ibant omnes, ut pro terentur, singuli in suam civitatem.

Ascendit autem et Ioseph a Galilæa de civitate Nazareth in Iudæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut pro teretur cum Maria desponsata sibi, uxore prægnante.

Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit lium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio, quia non erat eis locus in deversorio.

et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. et dixit illis angelus: «Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in præsepio».

et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium:

«Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonæ voluntatis».

 

**** 

medium_ORANGE55.jpg

posted by GSV@21:30CET

LA SANTE SEDE 

Natale del Signore: Messa della notte, solennità

Dal Vangelo di Gesù Cristo secondo Luca 2,1-14.

photo Originally uploaded by KMAIR* NATIVITATE DOMINI 

©✈MMXIX Tutti i diritti riservati

corpus,paul vi,pape,montini,paulus vi,bÉtaificationThank you for flying KMAIR*,
we hope you had a pleasant flight,
please fly with us again...

   

 medium_barcode.jpg  

image001 - copie.jpg

 

The comments are closed.