2013.03.31
NOUVELLE LETTRE DE GIOVANNI

Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. Currit ergo et venit ad simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat iesus, et dicit eis: «tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum!». exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumen- tum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit....